BRIGITTA vel BIRGITA

BRIGITTA vel BIRGITA
BRIGITTA, vel BIRGITA
Sueca, ex Nericiae Principe 8. liberorum mater; maritô defunctô, in Italiam et Palaestinam transiit. Gregorium IX. Avenione ut Romam rediret, adduxit, S. Salvatoris ordinem fundavit. Scripsit Volumen Revelationum, in quo Papam animarum interfectorem, peiorem Iudaeis, Pilatô, Luciferô: Sedem eius demergendam, ut lapidem ponderosum, assessores eius arsuros igne inextinguibili, asserit. Et, se vidisse, cum mater Christi ad filium dixisset, Romam esse feracem agrum, respondisse vero Christum, est, sed Zizaniae, etc. Spond. A. C. 1370. 1373. 1415. Morn. in myst. p. 1074. Inter Sanctas relata, a Bonifacio IX. A. C. 1391.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”